monumenta.ch > Plinius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 116
{XLVI} utile iis, quae evocanda sint aut discutienda et lenius mordenda atque extenuanda, sicut in papulis pusulisque. quidam in hoc usu accensum vino austero restingunt atque ita trito in balneis utuntur sine oleo. sudores nimios inhibet cum iride arida adiecto oleo viridi. extenuat et cicatrices oculorum et scabritias genuarum cum fico inlitum aut decoctum in passo ad dimidias partes - item contra argema -,